monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 5
controversiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas; non enim, dum quaero aliquid, invenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit, aliud agenti praesto est; quaedam vero, quae obversantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestive molesta est. necesse est ergo me ad delicias componam memoriae meae, quae mihi iam olim precario paret.